Wednesday, July 18, 2007

In Memoriam

Domine Jesu Christe rex gloriae
Libera animas omnium fidelium
defunctorum poenis inferni
Et de profundi lacu
Libera eas de ore leonis ne absorbeat eas tartarus ne cadant in obscurum sed signifer sanctus Michael repraesentet eas in lucem sanctam Quam olim
Abrahae promisisti et semini
ejus Hostias et preces tibi
Domine laudis offerimus
Tu suscipe pro animabus illis quarum
hodie memoriam facimus fac eas
Domine de morte transire ad vitam.
Quam olim Abrahae promisisti et semini ejus.